- FRANCISCUS I:
- FRANCISCUS I:Dux Saxon. Lavenburgicus, fil. Magni II. qui primus tirulo Elector is Saxoniae, quo Maiores eius gavisi erant, abstinuisse dicitur, ex Catharina Brunsvicensi: in Monasteriensibus Anabaptistis compescendis nomen adeptus olim, demum A. C. 1578. ob senium, filio cognomini regimen tradidit; et biennio post, cum de Principatu filiorum contentiones maestus vidisset, mortuus est. Pater ex Sibylla Saxonica, filia Henrici Ducis A. C. 1540. ducta, praeter Franciscum, infra memorandum, plurium utriusqueve sexus liberorum. Filia Sidonia Catharina Wenceslao Duci Teschinensi, A. C. 1567. et Emerico Forgatschio A. C. 1586. Dorothea Wolfgango Brunsvicensi Duci A. C. 1570. et Ursula Henrico itidem Ducis Brunsvic. nupsêre. Ex filiis Magnus III. in Suecia, A. C. 1560. ductâ Sophiâ Gustavi Regis filiâ plerumqueve aetatem egit, inde tandem eiectus: Henricus, Archiep. Bremensis, Ep. Osnabrogensis et Administr. Paderbornensis fuit; etiam Monasteriensi Episcoparui, ni Papa obstitisset, admovendus; ac licet Evangelicus, caelebs tamen mausit: Mauricius in Belgio, Ioh. Casimiro Palatino militavit: et Frideticus Praepositus Brem. et Canonicus Coloniensis, multa contra Gebhardum Trucsessium Archiep. egit, spe Electoratus adipiscendi, quâ tamen ercidir, Thuan. l. 78.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.